utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700503

Charter
Charter Number: 02700503
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1295
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hoc presens scriptum uisuris uel audituris quod cum contencio seu controuersia esset mota inter dominum Willelmum de Beuercotes militem ex una parte et religiosos uiros priorem et conuentum beate Marie de Blida ex altera de seruiciis et consuetudinibus que et quas dictus Willelmus exigebat de tenentibus dictorum prioris et conuentus in Elkesley ratione tenementorum que dicti prior et conuentus tenent de feodo dicti domini Willelmi in uilla de Elkesley uidelicet quod homines predictorum prioris et conuentus de Elkesley facerent sectam ad molendinum dicti domini Willelmi in Milleton[] Et quod stangnum molendini dicti domini Willelmi cum opus fuerit repararent et domum dicti molendini cum opus fuerit cooperiri facerent et nouas molas cum necesse fuerit ad predictum molendinum cariari facerent Tandem communibus amicis interuenientibus concordate sunt partes in hunc modum uidelicet quod dictus dominus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod predicti prior et conuentus et homines sui de Elkesley sint in perpetuum quieti de predictis seruiciis et consuetudinibus et omnibus aliis seruiciis et demandis et districcionibus quibuscumque que causa alicuius rei fieri poterunt de cetero ratione tenementorum que predicti prior et conuentus tenent de feodo dicti domini Willelmi in uilla predicta de Elkesley uel alibi Concessit eciam dictus dominus Willelmus pro se et heredibus suis quod predicti prior et conuentus de Blida habeant et teneant omnia tenementa que dicti prior et conuentus habent de donis antecessorum dicti domini Willelmi in uilla de Elkesley uel alibi in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Testibus hiis uidelicet fratre Symone de Beuerkotes Willelmo dicto Crymeck Roberto de Bekyngham fratre Nicholao de Breteuyll monacho et Luca de Newuerk clerico et aliis Datum apud Blid[] anno domini mcc nonogesimo quinto die Martis ante festum Michaelis in Septembr
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter