utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700519

Charter
Charter Number: 02700519
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1299
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum uisuris uel audituris Sibilia relicta Ade Trygge de Carleton[] salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me in libera uiduitate mea dedisse concessisse et omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quietum clamasse priori ecclesie beate Marie de Blida et eiusdem loci conuentui totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in una bouata terre iacentis in campis de Barneby cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis dicte bouate terre pertinentibus quam quidem bouatam terre antecessores mei de Hugone preposito de Blida quondam habuerunt Ita quod nec ego Sibilia nec heredes mei nec assignati nec aliquis per me seu nomine meo de cetero aliquod ius uel clamium in dicta bouata terre ut predictum est exigere poterimus uel uendicare quoquo modo In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de le Hill de Carleton[] Hugone Russell de eadem Roberto de Bekingham Henrico de Werdeuall Iohanne de Tokesford Henrico de Lec Luca de Newerk clerico et aliis Datum apud Blid[] die ueneris proxima ante Pentecost anno domini mcc nonagesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter