utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700525

Charter
Charter Number: 02700525
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1301
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos frater w[illelmus] prior de Blid[] et eiusdem loci conuentus dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmauimus Ade Duchty et Beatricie uxori sue et eorum heredibus quoddam mesuagium in villa de Blida iacens inter mesuagium Henrici le Mercyer ex una parte et mesuagium elemosinarii prioratus de Blid[] et abutat ex uno capite super viam regiam et ex alio super murum dicti priorati exceptis quatuor pedibus placee iuxta dictum murum qui nobis liberi remanebunt tenend et habend de nobis et successoribus nostris prefatis Ade Beatricie uxori eius et eorum heredibus libere quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim nobis capitalibus dominis feodi et successoribus nostris quatuor solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Andree apostoli pro omni seruicio seculari exaccione et demanda preter duos aduentus ad curiam nostram per annum et sectam molendinorum nostrorum Et nos vero predicti prior et conuentus totum predictum mesuagium cum omnibus pertinenciis et libertatibus exceptis quatuor pedibus predictis ut predictum est prenominatis Ade Beatricie et eorum heredibus contra omnes gentes pro predictis seruiciis warantizabimus et in perpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus [] Datum apud Blid[] die veneris post festum sancti Gregorii pape anno domini mccc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter