utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700528

Charter
Charter Number: 02700528
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1302
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus [] frater Willelmus prior de Blida et eiusdem loci conuentus salutem Noueritis nos concessisse et dimisisse Henrico fabro et Ysabelle uxori sue et heredibus de corporibus suis legitime exeuntibus unum toftum edificatum in villa de Blida sicut iacet in longitudine et in latitudine inter domum Normani de Elemosinaria ex parte occidentali et viam que ducit versus ecclesiam ex parte orientali buttans ex parte australi super domum Ricardi Dolphyn et ex parte boriali super domum nostram iuxta portam cimiterii de Blida tenend et habend de nobis et successoribus nostris predictis Henrico et Ysabelle [] Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris capitalibus dominis feodi quinque solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Andree apostoli pro omnibus seruicijs secularibus consuetudinibus et demandis Et nos vero predicti prior et conuentus predictum toftum [] predictis Henrico et Ysabelle [] pro predicto redditu contra omnes gentes warantizabimus [] In cuius rei testimonium [] Testibus Henrico de Werdeual [] Datum apud Blidam die lune in crastino annunciacionis beate Marie virginis anno domini mccc secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter