utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02701467

Charter
Charter Number: 02701467
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1287
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes littere peruenerint frater Willelmus prior de Blida et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam In omnibus causis et negociis pro nobis seu contra nos motis seu mouendis coram quibuscumque iudicibus ordinariis delegatis seu eorum commissariis quibuscumque diebus et locis nos abesse contigerit dilectos nobis in Christo fratres Nicholaum de Bretwylle et Johannem de Pauelay commonachos nostros de Blida exhibitores presencium procuratores nostros coniunctim et diuisim facimus ordinamus et constituimus per presentes dantes eidem et utroque eorum per se potestatem per speciale mandatum nomine nostro agendi defendendi excipiendi replicandi ponendi poicoibus respondendi appellandi et appellationem prosequendi in animas nostras de calumpnia et de veritate dicenda et cuiuslibet alterius generis iuramentum prestandi pacificandi transigendi seu amicabiliter componendi expensas petendi et eas recipiendi defectus et crimina opponendi status nostri reformacionem ac in integrum restitucionem quociens nobis visum fuerit expedire petendi et omnia alia et singula faciendi que per veros et legitimos procuratores seu procuratorem poterunt seu poterit expedire cauciones vero rem ratam haberi et iudicatum solui sub ypotheca rerum nostrarum pro eisdem et utroque eorum exponimus per presentes et hoc omnibus quorum interest tenore presencium significamus In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus est appensum Datum apud Blidam in capitulo nostro ij Kal[] Augusti anno domini mcclxxx septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter