utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02708467

Charter
Charter Number: 02708467
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1287
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tenore presencium innotescat quod cum inter discretum virum magistrum Willelmum de Grenefeud canonicum Ebor[] legum professorem prebendariumque ecclesie prebendalis de Lachon[] in Morthyng actorem ex parte una et religiosos viros priorem et conuentum de Blida reos ex altera super decimis prouenientibus de quadam terra que vocatur Bordland quas quidem decimas idem magister Willelmus utpote infra limites seu decimaciones dicte ecclesie parochialis et aliarum parochiarum eidem adiacentium constitutas ad suam prebendam et ipsum nomine prebende de iure pertinere debere asserebat dictis religiosis asserentibus easdem decimas ad ipsos nomine ecclesie sue de Blida et eorum monasterium de iure pertinere debere ex concessione Rogeri de Buyli fundatoris domus de Blida et conquestoris quas eciam decimas ijdem religiosi asseruerunt se possedisse a tempore a quo memoria non existit lis seu questio verteretur essetque dicta causa coram quibusdam commissariis dominorum decani et capituli Ebor[] iudicialiter introducta diutiusque coram eisdem agitata et postremo per reuerendum virum magistrum Johannem de Craucumb archidiaconum Estriding dominorum decani et capituli Ebor[] in dicta causa commissarium specialem ius prebende sue et ecclesie sue antedicte quo ad perceptionem dictarum decimarum fuisset ut asseritur per diffiniciam finalem declaratum a qua tamen sentencia ex parte dictorum religiosorum ad dictos decanum et capitulum Ebor[] et in eorum defectum ad sedem apostolicam infra tempus legitimum extitit appellatum demum pendente eiusdem appellacionis negocio interuenientibus amicis communibus in presencia reuerendi patris domini Johannis dei gracia Ebor[] archiepiscopi Angl[] primatis lis seu questio supradicta inter partes ipsas presente dicto magistro Willelmo prebendario personaliter pro se et fratribus Nicholao de Bretwyle et Johanne de Pauely commonachis dicte domus de Blida eorundem prioris et conuentus procuratoribus legitime comparentibus cuius procuratorij tenor talis est [] Pro euitandis litis amfractibus et ambiguis causarum euentibus totaliter declinandis composicione reali ac decisione amicabili conquevit in forma inferius annotata videlicet quod remissis hinc inde omnibus accionibus peticionibus prosecucionibus exaccionibus controversijs seu querelis tam ad forum ecclesiasticum quam seculare qualitercumque pertinentibus super decimis antedictis remissis et palam et expresse ab eodem canonico pro se et successoribus suis triginta libris in quibus nomine arreragiorum et quadraginta marcis in quibus ijdem religiosi nomine expensarum per dictum magistrum Johannem de Craucumbe exciterant ut dicitur condempnati renunciatoque hinc inde omnibus processibus in dicta causa habitis pro utraque parte idem magister Willelmus quamdiu prebendarius extiterit ecclesie de Lathon[] sepedicte nec non et omnes successores sui qui pro tempore prebendarii erunt in eadem nomine suo et ecclesie prebendalis predicte omnes decimas tam bladi quam feni de dicta terra premittitur provenientes plene libere et integre percipiet et percipient in perpetuum ac de eisdem pro voluntate sua ordinet et ordinent disponat et disponant contradictionis seu impedimenti cuiuscumque materia ex parte dictorum religiosorum penitus circumscripta Idem vero magister Willelmus prebendarius et omnes successores sui in prebenda memorata pro dictarum decimarum percepcione ordinacione et disposicione pacifica et quieta dictis priori et conuentui procuratori seu atornato eorundem census annui firme redditus seu pensionis nomine singulis annis duobus terminis videlicet in festo sancti Martini yemal[] et in festo Pentecostes proximo sequenti quadraginta solidos sterlingorum per equales partes in prioratum de Blida fideliter et sine fraude et omni machinacione persoluet et persoluent seu persolui faciet et facient in futurum Et si contingat quod absit alterutram partium predictarum seu eorum successorum contra premissa vel aliquod permissorum venire vel resilire ab eisdem vel eorum aliquibus quoquo modo tam idem magister Willelmus canonicus pro se et successoribus suis quam religiosi antedicti concesserunt palam et expresse quod liceat dominis decano et capitulo Ebor[] ecclesie partem contrauenientem ad obseruacionem dicte composicionis et cuiuslibet eius partis per censuram ecclesiasticam necnon per bonorum sequestracionem penitus compellere et etiam cohercere sub pena etiam decem marcarum a parte contraueniente fabrice ecclesie beati Petri Ebor[] soluendarum si ipsam penam committi contigerit aliqualiter in futuram rata manente in omnibus articulis componere predicta Et ut predicta conuencio seu realis composicio robur optineat perpetue firmitatis eedem partes palam et expresse consenserunt et fideliter hinc inde reprimserunt securaturas facturas seu etiam procuraturas iuxta vires ut premissa composicio auctoritate reuerendi patris predicti ac etiam dominorum decani et capituli Ebor[] confirmetur et instrumentis eorundem sigillis signatis huius rei seriem plene continentibus perpetue securitatis gratia roboretur In cuius rei testimonium sigilla tam canonici supradicti quam dictorum prioris et conuentus huic scripture ad modum cirographi confecte alternatim assensu partium unanimi sunt appensa Hiis testibus magistris Johanne de Craucumb Estriding Willelmo de Pikering Notingham[] archidiaconis Thoma de Wakefeud[] subdecano ecclesie Ebor[] Roberto de Pikeryng iuris ciuilis professore Roberto de Laford canonico Swell dominis Nicholao de Stapleton[] Thoma de Normanwylle Paulino de Lilling militibus et multis alijs Datum apud Hotlay die mercurii proxima ante festum Assumpcionis beate Marie anno domini mcclxxx septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter