utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02709366

Charter
Charter Number: 02709366
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Pateat uniuersis quod ego Ricardus de Bingham miles in omnibus causis et negociis me qualitercumque contingentibus coram quibuscumque iudicibus arbitris comissariis uel quibuscumque aliis qualemcumque potestatem qualitercumque habentibus quotienscumque me abesse contigerit dilectum mihi in Christo Robertum de Rouoltona procuratorem meum facio ordino et constituo dans eidem potestatem nomine meo agendi defendendi de calumpnia et de ueritate dicenda et quodlibet aliud genus liciti sacramenti quociens opus fuerit in animam meam prestandi appellandi appellacionem prosequendi componendi transigendi in iudices arbitros arbitratores seu in amicabiles compositores compromittendi seu consenciendi retroueniendi crimina defectus excommunicaciones et irregularitates proponendi et probandi et omnia alia faciendi que ad premissa et premissorum singula requiruntur expedienda cauciones rem ratam haberi et iudicatum solui sub ypoteca rerum mearum pro dicto procuratore meo nec non et pro substituto ab eodem facto ad quod faciendum do specialem potestatem per presentes eidem et concedo premitto et expono in hiis scriptis caucionem seu penam per dictum Robertum et quicquid nomine meo fecit seu procurauit accomptandum et ratificandum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum apud Byngham die dominica proximo post festum omnium sanctorum anno domini mcc octogesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter