utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02710509

Charter 02710509
Charter Number: 02710509
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1266
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta anno regni regis Henrici filii regis Iohannis l in crastino sanctorum Uedasti et Amandi confessorum inter magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratres eiusdem loci ex una parte et Iohannem filium et heredem Ade Cruste et Amitiam matrem eius ex altera parte uidelicet quod predicti Iohannes et Amitia tradiderunt predictis magistro et fratribus capitalem domum quondam Ade Crouste una cum furno cum omnibus pertinentiis predicto domo et furno spectantibus habend et tenend dictis magistro et fratribus de predicto Iohanne et Amitia matris sue et eorum heredum donec plenarie perceperint xi marcas et dimidiam argenti de arreragiis suis simul cum quatuor marcis annui redditus et predicti magister et fratres sustentabunt domum predictam capitalem sumptibus predictorum Iohannis et Amitie per uisum predictorum Et cum predicti magister et fratres plenarie perceperint xi marcas et dimidiam simul cum capitali redditu reddibit domus predictum cum furno in usus predictorum Iohannis et Amitie sine aliqua dilatione uel calumpnia Et ut hec conuentio et traditio rata et stabilis et inconcussa permaneat utraque pars singna sua in modum cirografphi apposuerunt Hiis testibus Ade Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle et Rogero le Sauser tunc balliuis Nicholao de Kingestone Galfrido le Mercer Philippo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter