utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02710517

Charter Number: 02710517
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 - 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurentius filius Radulfi concessi dimisi et liberaui Andree Halegod quandam seldam meam que est secunda a porta mea ex parte orientali iuxta seldam Milesente Grateresse in parrochia Omnium Sanctorum in Oxonia habend et tenend predicto Andree et heredibus suis et suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad Pascha pro omni seruitio et exactione Et ego et heredes mei warantizabimus predictam seldam cum pertinentiis predicto Andree et heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines et feminas saluo tamen ut Robertus le Coteler teneat predictam seldam quamdiu uiuet de predicto Andrea pro dimidia marca per annum sicut de me tenuit Et ego et heredes mei sustentabimus plancherium et tectum supra predictam seldam ne inhabitantes dampnum incurrant pro defectu sustentationis Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione dedit michi predictus Andreas quinque marcas sterlingorum in gersuma Et ut hec predicta rata et inconcussa permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmaui Hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Laurentio Wid et Maceo tunc prepositis Philippo Molendinario Robert Oeyn Laurentio Halegod Henrico filio Henrici Pentecoste Willelmo Clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter