utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02710633

Charter
Charter Number: 02710633
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1246
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta die Iouis proxima ante festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo inter fratrem Rogerum elemosinarium domini regis tunc custodem hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratres eiusdem hospitalis ex una parte et Adam de sancto Michele cappellanum ex altera uidelicet quod predicti custos et fratres concesserunt et dimiserunt et hoc presenti scripto in modum cirografphi confecto confirmauerunt pro se et successoribus suis predicto Ade capellano totum tenementum illud cum omnibus pertinentiis suis in parochia sancti Aldadi Oxonie quod fuit aliquando Roberti Mingnot habend et tenend predicto Ade capellano uel cui assignare uoluerit exceptis uiris religiosis aliis quam predicte domus uel Iudeis libere et quiete et integre et pacifice in perpetuum reddendo inde annuatim predictis fratribus uel eorum successoribus tres marcas argenti ad tres anni terminos pro omni seruitio et exactione et demanda uidelicet infra octabas Omnium Sanctorum unam marcam et infra octabas Purificationis beate Marie unam marcam et infra octo dies ab Hokeday unam marcam Predicti autem fratres et eorum successores warentizabunt in perpetuum predicto Ade capellano et suis assignatis exceptis uiris religiosis et Iudeis totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines et feminas Predictus autem capellanus Adam et sui assignati sustentabunt domos sitas in predicto tenemento ne pro defectu sustentationis deteriorentur uel corruant et si contigerit quod in defectu sustentationis predicte uel solutionis predicti redditus steterint ultra dimidium annum predicti fratres et eorum successores uel eorum attornati licite et sine contradictione aliqua predictum tenementum ingrediantur sicut eorum proprium nichil iuris uel clamii de predicto tenemento predicto Ade uel suis assignatis retento Debet autem predictum tenementum liberum esse et quietum a reparatione muri municipii Oxonie et brugauel et langauel Hanc autem conuentionem fideliter et sine fraude tenend partes fidei religione se obligauerunt et ad maiorem securitatem sigilla sua alternatim presenti scripto apposuerunt Hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Nicholao Kingestune et Iohanne de Colushull tunc prepositis Oxonie Henrico Symian Thoma filio Walteri Waltero Aurifabro Ada Wistle Willelmo de Mildecumbe Henrico Hinge Henrico de Wycumbe Ada de Disse Nigello de Colushul Algaro Seruiente et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter