utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02710906

Charter 02710906
Charter Number: 02710906
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Rogeri Beuerage in plenaria etate mea et in libera potestate mea dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmaui Roberto Capellano tunc rectori hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et confratribus ibidem deo seruientibus et eorum successoribus in perpetuum totam terram meam cum omnibus pertinentiis suis in parrochia sancte Crucis apud Haliwelle illam uidelicet terram que est inter uenellam que tendit uersus molendinum et terras predicti hospitalis et inter Charewelle et terram Ricardi de Farendone scilicet unum mesuagium cum pertinentiis suis quod Willelmus Coch auunculus meus aliquando tenuit ibidem cum toto iure quod michi uel heredibus meis poterit accidere in perpetuum de predicta terra uel de pertinentiis suis habend et tenend predictis confratribus et eorum successoribus in perpetuum libere et quiete plene et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium argenti ad Pascha et pro me et pro heredibus meis capitali domino illius feodi duos solidos ester lignorum ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Michaelis xii den et ad festum sancte Marie in Marcio xii den pro omni seruicio et exaccione et demanda Ego autem predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus predictis confratribus et eorum successoribus in perpetuum totum predictum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis scilicet totam prediuisam terram cum pertinentiis suis contra omnes homines mares et feminas Et pro hac mea donacione et concessione et confirmacione et warantizacione predicti confratres dederunt michi ad magnum negotium meum octo marcas argenti et dimidiam in garsumma Ut igitur hec omnia prescripta et prediuisa firma et stabilia in perpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus Ricardo Curteis Thoma le Uerer Thoma Griffin Iohanne Mazelin Nicolao Attebutte Iohanne Clerico de Haliwelle Waltero de Oseneia Willelmo de la More Ricardo de Farendone Willelmo Mainard Willelmo Piscatore Willelmo Clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter