utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02730358

Charter
Charter Number: 02730358
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Ruling
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc[] episcopus salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra nos pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum ad honorem dei et gloriose virginis de assensu Rogeri decani et capituli nostri Linc[] concessisse et dedisse in liberam puram et perpetuam elemosinam canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuum augmentum commune sue de ecclesia de Netelham[] triginta marcas de ecclesia de Gosberdkirch[] quadraginta marcas de ecclesia de Greingham centum solidos de ecclesia de Stilton[] centum solidos de ecclesia de Wburn[] quindecim marcas habend et recipiendas de ipsis ecclesiis cum proximo uacauerint annuatim in quatuor anni terminis per manus eorum qui pro tempore ipsas ecclesias tenuerint per nos uel successores nostros qui de ipsis ecclesiis et omnibus pertinenciis earum disponemus et ordinabimus pro uoluntate nostra imperpetuum libere et quiete et absque omni contradiccione saluo predicte commune ecclesie Linc[] redditu memorato annuatim de eisdem Statuimus autem quod vnusquisque eorum qui quamcumque predictarum ecclesiarum tenuerit ut dictum est sacramentum faciat fidelitatis decano et capitulo Linc[] de redditu predicto integre et sine diminucione aliqua terminis suis persoluendo Decernentes insuper quod si aliquis ipsorum maliciose contra hoc umquam venire presumpserit et legittime commonitus id emendare noluerit ipsum tam diu ab officio et beneficio fore suspensum donec super hiis satisfecerit competenter maiori eciam pena feriendum iuxta arbitrium nostrum et successorum nostrorum si nec sic errorem suum duxerit corrigendum Quod ut ratum et firmum imperpetuum perseueret presenti carte sigillum nostrum vna cum sigillo predicti capituli nostri Lincoln[] duximus apponendum Hiis testibus domino Jocelino Bathoniensi episcopo Willelmo precentore Wellensi magistris Johanne de Hoyland[] Willelmo de Cantia Amarico de Buggeden[] Lamberto de Beuerlaco et Hugone de Mareseya Huberto Husey Roberto de Campuill[] et Gilberto fratre eius Laurencio de Wilton Willelmo de Winchecumbe et Oliuero de Chedneto clericis Datum per manum nostram in pleno capitulo Linc[] die Pasche pontificatus nostri anno vndecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter