utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02730445

Charter 02730445
Charter Number: 02730445
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1289
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Oliuerus permissione diuina Lincoln[] episcopus dilectis in Christo filiis decano et capitulo ecclesie nostre Linc[] salutem graciam et benediccionem Cum decime egencium sint tributa in egenis non solum paupertas set Christi magis est seruitus attendenda vt illis precipue constituatur de Crucifixi patrimonio alimentum qui cum nequeant de parentum et propinquorum opibus sustentari in sortem eius ad seruiendum altari et operandum in eius sanctuario sunt electi Pia igitur consideracione volentes pueris de choro ecclesie nostre Linc[] quos non solum egenos verum eciam ab vngue tenero disciplinis liberalibus mancipatos et quasi organa electa diuinis laudibus applicatos in dicta ecclesia nostra tanquam nouellas oliuarum fructificancium plantaciones ad honorem dei et ecclesie nostre decorem a bone memorie Ricardo predecessore nostro nouimus esse plantatos et successiue fore plantandos in alimentis necessariis vberius prouideri vt dicta ecclesia nostra nec in minimis membris suis paciatur defectum ecclesiam de Parua Askby que de vestro patronatu existit nunc vacantem cum omnibus suis iuribus et pertinenciis vobis ad sustentacionem dictorum puerorum in vsus proprios caritatis intuitu concedimus et donamus inperpetuum per presentes Saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate necnon competenti vicaria quam consistere volumus et decreuimus in porcionibus infrascriptis videlicet in decima lane agnorum lactis ortorum qui fossatis vel muris circumclauduntur aucarum pullorum et aliorum minutorum necnon et in omnimodis oblacionibus et mortuariis que ad quinquaginta solidos et vj denarios estimantur vna cum iiij marcis quas vicarius qui pro tempore a vobis vel ab eo qui dictorum puerorum regimini deputatus fuerit in festis beati Martini in yeme et Pentecostes pro equali porcione recipiet annuatim Soluet que idem vicarius sinodalia et Letare ac vinum inueniet et oblatas Alia autem onera vniuersa tam ordinaria quam extraordinaria ad vos volumus pertinere Ordinamus insuper quod precentor ecclesie nostre antedicte vel alius prefato regimini assignatus quocienscunque prefata vacauerit vicaria personam ydoneam vobis nominet ad eandem que nobis per vos canonice presentata de manibus nostris seu successorum nostrorum canonicam recipiat institucionem in ea Salua nobis et successoribus nostris potestate istam ordinacionem mutandi minuendi et augendi ac si quid dubium fuerit interpretandi quociens videbitur oportunum In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat[] apud Basingham ij kalendas Decembris anno domini mcc octogesimo nono et pontificatus nostri decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter