utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02730468

Charter 02730468
Charter Number: 02730468
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam presens scriptum peruenerit Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus salutem in omnium Saluatore Locis deo sacratis quasi ad non esse iuxta condicionem seculi vergentis in senium labentibus seu redactis decens est vt id quod post lapsum huiusmodi superesse videtur ad alicuiusmodi excercicium vtile et cultum deuotum episcopali studio prouide deputetur Sane ecclesia sancti Bartholomei ex occidua parte castri Lincoln[] dudum parochitana nullum omnino parochianum a multo tempore optinente et pro magna parte supreme subiecta ruine de eadem ecclesia ministerio et cultu diuino impresenciarum penitus destituta sicut extitit iam a diu vt ad statum laudabilem atque pium decetero reducatur premissa deliberacione decreuimus ordinare Attendentes igitur qualitatem aree ecclesie nostre cathedralis predicte ad sepulturam funerum deputate quam a strata pupplica pre ipsius loci conculcacione et vsu comuni ad agenda quecumque quodammodo non multum distare et alias in se ex causis variis ad hoc minus congruam fore reputamus et prefer indecenciam quamdam ex huiusmodi funeracione patenter surgentem corrupcionem que ex inde canonicis nostris et aliis ibidem circumquaque habitantibus deinceps iminere poterit aduertentes memoratam ecclesiam sancti Bartholomei in qua capitulum nostrum Lincoln[] ius patronatus habere dinoscitur cedente vel decendente rectore eiusdem cum omnibus suis iuribus et pertinenciis quibuscumque suadentibus necessitate vtilitate et honestate concurrente eciam ad hoc expressa voluntate omnium quorum in hac parte de iure est requirendus assensus ecclesie nostre cathedrali pretacte pro sepultura corporum que canonici eiusdem ecclesie residentes illuc inferre decreuerint deputamus concedimus et perpetuo assignamus decernentes ordinantes et statuentes ex nunc quod omnes fructus et prouentus ad dictam ecclesiam sancti Bartholomei postquam illam vacare contigerit spectantes qualitercumque in futurum ad vsus et aliquale augmentum sustentacionis puerorum chori ecclesie nostre predicte per ipsos canonicos totaliter conuertantur Salua aliqua porcione huiusmodi fructuum et prouentuum ad fabricam prenotate ecclesie sancti Bartholomei annuatim vel alias cum res exegerit pro dictorum canonicorum residencium arbitrio conuertenda In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus communiri Testibus magistris Nicholao de Whitechirch[] officiali nostro Waltero Gocelyno Huntingdonie et Stowe archidiaconis dominis Willelmo de Stok[]ton[] et Johanne Maunsel clericis nostris familiaribus et ecclesie nostre canonicis Dat[] apud Wouburn[] iuxta Wycumb[] tercio nonas Maij anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo et pontificatus nostri septimodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter