Charter Document - 02730520
Charter Number: 02730520
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
View Map
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

Charter:
Johannes permissione diuina Lincoln[] episcopus dilectis in Christo filiis [] capitulo ecclesie nostre Lincoln[] salutem graciam et benediccionem Subsunt cause multiplices precipue et moti[ue] quibus [ecclesie] nostre Lincoln[] [pre]dicte astringimur et tenemur Ipsi coniuncti sumus specialis coniugii vinculo sicut sponse ipsius regimini principaliter presidemus nobisque in[cumbit eius] vtilitatibus prouidere Aduertentes igitur quantum dicte ecclesie redditus et prouentus in communes vsus residencium deputati hiis temporibus deciderunt quantoque [pressi sunt] pondere insolito residentes et labores ecclesie continuos Hiis qui residere deberent deficientibus sustinentes et quam tenues et exiles hiis diebus existunt pro[uentus] residencium prebendales quantaque onera vos [] capitulum precipue residentes circa conseruacionem et defensionem iurium ecclesie que de bonis huiusmodi communibus vsui residen[cium] deputatis quamquam pro tanta ecclesia exilibus quasi totaliter supportantur que eciam onera bona huiusmodi communia crescente hominum malicia multiplicatisque aduersariis indies [non mediocriter ex]tenuant et exhauriunt sustinuistis et sustinere oportebit in futurum propter que in presenti ere al[ieno u]sque ad summam duorum milium marcarum existitis[] onerati [prout nobis de] hoc legitime constat Vt [vos] onera dicte ecclesie incumbencia [et] indies crescencia facil[ius] supp[ortare ac iura ecclesie] in statu debito fortius conseruare et vos [et ecclesiam pre]dictam ab onere dicti debiti facilius releuare possitis ecclesiam de Botnesford nostre diocesis que de dicte ecc[lesie Linc pa]tronatu existit vobis in vsus huiusmodi communes [ac]tualiter residencium in dicta ecclesia deputamus et concedimus vt cedente vel decedente eo qui nunc dicte ecclesie de Botnesford[] curam gerit ipsius possessionem cum om[nibus iuribus et] pertinenciis suis nostra auctoritate apprehendere et in dictos vsus conuertere valeatis et tenere Reseruata tamen ordinacioni nostre de ipsius ecclesie prouentibus perpetuo vicario [in dicta ecclesia] pro tempore seruituro et per nos ac successores nostros ad presentacionem vestram instituendo in ipsius ecclesie vicaria congrua porcione de qua possit commode sustentari [et incumbencia sibi] onera supportare Saluisque in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln[] ecclesie dignitate In cuius rei testmonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat[] apud Lydington[] Quarto nonas Marcii anno domino mccc quinto et consecracionis nostre sexto