utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02730525

Charter Number: 02730525
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris [] prior de Thornholm[] et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noueritis nos vnanimi consensu et voluntate dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie beate Marie Linc[] ac [] decano et capitulo ecclesie supradicte aduocacionem ecclesie beati Petri de Botenesford[] iuxta Messingham Tenendam et habend cum omnibus suis pertinenciis dicte ecclesie et [] decano et capitulo predictis et suis successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam Et nos dicti [] prior et conuentus dictam aduocacionem ecclesie supradicte cum suis pertinenciis contra omnes homines warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune presenti carte duximus apponendum Hiis testibus dominis Johanne de Marmiun domino de Wintringham Radulpho Paynel domino de Bergton[] Roberto de Neuill[] domino de Scotton[] militibus Ricardo de Dalby Johanne de Theuelby Johanne de Saunton[] Johanne Russel de Messingham et aliis multis Dat[] in capitulo nostro apud Thornholm[] die sancti Nicholai anno domini millesimo ccc quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter