utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740642

Charter
Charter Number: 02740642
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus clericus prior de Dunstapl et humilis eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos resignasse et quietum clamasse in perpetuum R decano et capitulo Lincoln totum ius si quod habuimus uel habere uidebamur in ecclesia sancte Marie de Bedeford que sita est ultra pontem eiusdem uille uersus meridiem Ita quidem quod de cetero nichil omnino in ea uendicabimus Saluis nobis dumtaxat viginti solidis de eadem ecclesia nomine perpetui beneficii annuatim percipiendis secundum quod in carta domini H Lincolniensis [e]piscopi et prefati capituli quam inde habemus continetur In cuius rei testimonium tam sigillum dicti prioris quam sigillum capituli nostri presenti scripto duximus apponenda
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter