utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740653

Charter
Charter Number: 02740653
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Ordination
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus dei permissione Saresbirie ecclesie minister humilis et Willelmus et Ricardus eiusdem permissione de Westmonasterio et [de] Waltham abbates salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra quod cum inter episcopum Linc Hugonem secundum ex una parte et Willelmum abbatem et conuentum Sancti Albani ex al[tera] coram diuersis iudicibus auctoritate litterarum domni pape Honorii tercii super diuersis peticionibus questiones mutue uerterentur videlicet coram me Sarrisbiriensi episcopo et coniudicibus [meis] super ordinationem vicarie ecclesie de Luiton Item coram nobis Westmonasterii Waltham abbatibus et priore sancte Trinitatis London super subiectione cellarum de Beauuer [et de H]ertford et de Bello Loco et super taxatione vicarie ecclesie de Luiton et super custodia eiusdem cum uacaret et super apropriatione omnium ecclesiarum in quibus iura pontif[icalia] habent abbates Sancti Albani et assignatione vicariarum in eisdem nec non et custodiis earundem ecclesiarum et vicariarum cum eas uacare contingeret Item coram abbate de Sibeton et coniudicibus suis super portione quam dicti abbas et conuentus tenent in proprios usus in ecclesia de Luitona Tandem recepta die pacis inter eos reformande post mutuum tractatum nobis mediantibus inter eos amicabiliter habitum Episcopus Linc per litteras capituli sui de rato speciales ad componendam et abbas Sancti Albani per litteras capituli sui de rato similiter speciales ad componendum procuratores constituti super omnibus premissis peticionibus et querelis ad reformandum amicabiliter pacem inter eos et eorum ecclesias pro se et pro capitulis suis simpliciter et absolute nostre se subiecerunt ordinationi promittentes sollempniter coram nobis et multis aliis in uerbo dei que nostre starent in hac parte irrefragabiliter ordinationi Nos igitur dominum habentes pre oculis et vtriusque ecclesie prospicientes in posterum paci et tranquillitati pacem inter eos amicabilem prouidimus et ordinauimus in hunc modum Scilicet de vicaria ecclesie de Luiton cuius occasione super ceteris mota est controuersia sic erit Quod in ecclesia de Luiton perpetua ordinetur vicaria ita scilicet quod qui pro tempore erit vicarius habebit nomine perpetue vicarie omnes obuentiones et omnes minutas decimas ecclesie de Luiton et omnium capellarum ad eam pertinentium et omnia alia ad eandem ecclesiam et capellas eius pertinentia cum manso competenti exceptis garbis et terra ad ecclesiam et ad capellas pertinente Et inde vicarii sustinebunt omnia onera ecclesie parrochialia sinodalia archidiaconalia ordinaria et consueta sicut vicarii Vicarii autem in ecclesia de Luiton successiue instituendi presentabuntur episcopo Linc et successoribus suis ab abbate et conuentu Sancti Albani uel a conuentu uacante abbatia Episcopus uero et successores sui idoneos viros sibi presentatos sine more dispendio et sine difficultate admittere tenentur Habebit autem episcopus et successores eius plenam iurisdiccionem in ecclesia de Luiton et custodiam eiusdem vicarie cum uacauerit De aliis uero ecclesiis quas abbas et monachi Sancti Albani ad proprios usus petebant et assignatione vicariarum et custodiis utrarumque quas idem abbas et monachi sibi similiter vendicabant ita erit Quod episcopus Linc et eius successores per hanc ordinationem nostram erunt in perpetuum sine lite ab alterutra parte mouenda in eo statu in quo d[ictus] episcopus fuit ante litem motam De cellis autem ita erit Cum in eisdem substituendus fuerit prior ab abbate et conuentu prouidebitur presentandus episcopo l[inc] et suis successoribus suscepturus ab eodem et successoribus suis sine difficultate et sine more dispendio administrationem spiritualium videlicet ecclesiarum parrochialium pensionum decimarum et siqua sunt similia ratione quorum faciat dicto episcopo et eius successoribus canonicam obedientiam cum reuerentia et honore sicut suo episcopo diocesano exhibendis Statuimus tamen quod salua sit abbati Sancti Albani et eius successoribus cura animarum in monachis apud cellas suas per episcopatum Linc commorantibus Salua etiam sit eidem et successoribus suis plena potestas ponendi monachos in cellis et inde amouendi et eorum excessus in hiis que ad ordinem et regularem obseruantiam pertinent corrigendi Ipsos etiam priores sub forma prescripta admissos sine contradiccione aliqua liceat abbati et successoribus suis reuocare prout uiderint expedire Ordinamus etiam ut omnes lites et omnes querele super premissis questionibus mote in perpetuum conquiescant et nulla rescripta super premissis impetrata uel in posterum impetranda contra istam ordinationem vires habeant uel effectum Et in huius rei robur [et te]stimonium tam nos quam predictus episcopus et capitulum Linc abbas predictus et conuentus Sancti Albani presenti scripto sigilla nostra apposuimus Actum in capitulo [] anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo decimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter