utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740659

Charter
Charter Number: 02740659
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1218
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
[omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gracia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentacionem prioris et conventus Rofen patronorum ecclesie de Hedenham dilectum in Christo filium Radulfum capellanum ad perpetuam eiusdem ecclesie cum capella de Cudintune vicariam admisisse et ipsum in ea vicarium perpetuum instituisse] Que quidem vicaria co[nsistit in toto altaragio ecclesie de Hedenham et tota capella de Cudintune] exceptis minutis decimis de dominico monacorum cum vna virgata terre et in vno manso [ad eam spectante in villa de Cudintune et in tota decima gar]barum trium hidarum terre de feodo Ricardi iunioris in villa de Hedreham et in vno manso cum domibus [willelmi quondam capellani eiusdem ville cum tota curia] ad eundem mansum spectantibus Terciam autem garbam decimarum tocius ville de Codington[] ipsi vicarie prius deput[atam in usus predictorum prioris et conventus] decreuimus conuertendam Debet igitur idem vicarius in iamdicta ecclesia de Hedreham in propria persona ministrare et capellanum ido[neum capelle de Cudintune] deseruientem inuenire et onera omnia alia eiusdem ecclesie tam episcopalia quam archidiaconalia sustinere excepto auxilio episcopi si forte contigerit [de quo pro estima]cione porcionis sue respondebit et excepta reparacione chori ecclesie ad quam sacrista Roffensis tenebitur Saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Et vt hec institucio nostra perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus confirmandam Hiis testibus Thoma de Fiskerton[] [et Rogero de Bristolle capellanis magistro Waltero de Welles et Stephano de Cicestr[] canonicis Lincoln[] et multis aliis Datum per manum Willelmi de Thornaco archidiacono Stowe apud Egnesham quinto decimo kalend[] Septembris pontificatus nostri anno nono]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter