utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740672

Charter
Charter Number: 02740672
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi presens scriptum uisuri uel audituri quod iiij kalendas Junii anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo apud Westmonasterium conuenit coram venerabilibus patribus Waltero Wigorniensi et Willelmo Norwicensi episcopis inter dominum Robertum Lincoln episcopum ex una parte et Oliuerum de Aencurt militem ex altera de warenna de Wuburne tam in terris quam in boscis et piscatione in aquis videlicet quod predicta warenna et piscatio per totum manerium de Wuburne cum pertinentiis communis erit dicto domino episcopo et successoribus suis et predicto domino Oliuero et heredibus suis inperpetuum Ita videlicet quod idem episcopus et successores sui habebunt warennarios suos qui successiue iurabunt coram eodem episcopo et successoribus suis uel eorum senescallis quod predictam warennam et piscationem fideliter custodient absque eo quod permittant aliquem alium a dicto Oliuero et heredibus suis uel illis quos warennarii dicti Oliueri et heredum suorum aduocabunt uenari aliquid capere uel aliquod dampnum ibidem facere contra consuetudinem et libertatem warenne et dictus Oliuerus et heredes sui warennarios suos similiter habebunt qui consimili modo consimili iuramentum prestabunt dicto Oliuero et heredibus suis de predicta warenna fideliter custodienda absque eo quod permittant aliquem alium a dicto episcopo et successoribus suis uel eorum senescallis et illis quos warennarii dicti episcopi uel successorum suorum aduocabunt in dicta warenna uenari aliquid capere uel aliquod dampnum ibidem facere contra consuetudinem et libertatem warenne Hoc eciam adiecto quod forisfacture ex warenna prouenientes communes sint dicto episcopo et successoribus suis et dicto Oliuero et heredibus suis et inter eos equaliter diuidantur Et si contingat dictum Oliuerum uel heredes suos de boscis suis aliquid essartare uel claudere nichilominus warenna ut predictum est sit ibidem communis sicut in aliis locis Et sciendum quod piscatio gurgitis dicti Oliueri in Tamisia remanebit propria dicto Oliuero et heredibus suis Ita tamen quod idem episcopus et successores sui possint libere piscari alibi quam in ipso gurgite In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto utraque pars sigillum suum apposuit una cum sigillis venerabilium patrum Wigornensis et Norwicensis episcoporum prenominatorum quorum arbitrio emendetur si quid in hoc scripto fuerit emendandum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter