utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740677

Charter
Charter Number: 02740677
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi quod cum venerabilis in Christo pater H dei gracia Couentrensis et Lichefeldensis episcopus de assensu capituli Lichesfeldensi potestatem suam ordinandi de ecclesia de Esseburn cum capellis et earum pertinenciis discretis viris dominis W decano Lichefeldensi et W precentori Linc ecclesie commiserit ut ipsi vice sua decani et capituli Linc ecclesie concurrente consensu ordinent et statuant de premissis prout secundum dominum viderint expedire ipsi auctoritate pontificali suffulti et predictorum capitulorum consensu muniti inuocata Spiritus Sancti gracia in premisso negocio ordinando in hunc modum salubriter procedendo statuerunt Videlicet quod dominus decanus Linc qui pro tempore fuerit quinquaginta marcas ad duos terminos videlicet viginti quinque marcas infra octabas Pentecostes et viginti quinque marcas infra octabas sancti Martini de ecclesia de Esseburn apud Esseburn per manum vicarii de Esseburn nomine pensionis percipiet annuatim Decanus eciam Linc qui pro tempore fuerit et eius successores ad sex capellas videlicet de Kniueton de Mapelton de Torp de Benetley de Bradeley de Edolueston loci diocesano cum eas vacare contigerit personas idoneas presentabunt tanquam earum patroni saluis pensionibus dictarum capellarum quas decanus Linc consueuit percipere de eisdem Decani etiam Lincoln qui pro tempore fuerint personas idoneas ad vicariam ecclesie de Esseburn cum eam vacare contigerit domino Couentrensi et Lichefeldensi episcopo presentabunt Ita quidem quod vicarius presentatus et admissus et eius successores presentati et admissi prouentus et obuenciones omnes ecclesie de Esseburn et capellarum de Peuerwich de Hokenaston et de Aleshop tam in decimis maioribus et minoribus quam in oblacionibus quibuscunque tam in terris et tenementis quam in firmis terrarum et homagiis tam in exitibus quam eschaetis et omnibus aliis comoditatibus inperpetuum percipient nomine vicarie saluis quinquaginta marcis quas institutus vicarius et eius successores instituti et admissi sub iuramenti astriccione decanis Linc qui pro tempore fuerint in institucione sua facienda persoluent terminis statutis Vicarius uero de Esseburn et eius successores omnia onera ecclesie de Esseburn et trium capellarum supradictarum inperpetuum tam in spiritualibus quam in temporalibus sustinebunt in ecclesia de Esseburn per se ipsum personaliter cum duobus capellanis et vno diacono et vno subdiacono honorifice deseruiendo et honeste et in tribus capellis videlicet Peuerwich Hokenastun et Aleshop per capellanos idoneos tam in hospitalitate sectanda apud Esseburn quam in diuinis officiis in dicta matrici ecclesia et eius tribus iam dictis capellis salubriter sustinendis Et vt hec eorum ordinacio auctoritate maiori suffulta futuris maneat et inconcussa presentem paginam sigillorum venerabilis patris domini H Couentrensis et Lichesfeldensis episcopi necnon et decani Linc et eciam capitulorum Linc et Lichesfeldensis ecclesiarum suorumque apposicione signorum roborari fecerunt Act quinto idus Januarii in maiori ecclesia Lichesfeldensi anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter