utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740696

Charter
Charter Number: 02740696
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1243
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Sanson filius Nigelli de Halywell salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra quod cum essem in plenaria et pacifica seisina omnium terrarum reddituum et tenementorum que a domino decano Linc ecclesie tenere debui obligaui me sacramen[to] corporaliter prestito quod dictas terras redditus et tenementa nunquam alicui dabo vendam inuadiabo nec ad f[irmam] ultra biennium dimittam nec aliquo modo alienabo sine speciali licentia domini [Ro]geri nunc decani Linc uel [succesorum suorum qui] pro tempore fuerint In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei mu[nimi]ne roboraui Hiis testibus d[omini Galfrido] vicario de Cestrefeld Petro filio Hugonis de Brimton [Johan]ne de Pecco [Hugone] filio eius [Joha]nne [Richero fi]liis Wlnath Ada Blundo Reginaldo filio Galfridi Roberto filio Edw[ini] Herberto de [Co]l[in]gham Thoma filio German Willelmo de Luburc magistro Godefrido Hugone filio A id et aliis [actum] die Martis pro[ximo post] festum sancti Gregorii anno gracie mccxlii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter