utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740700

Charter
Charter Number: 02740700
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit vniuersis presentibus et futuris quod anno gracie mccxxxvij die Mercurii in septimana pasche in capitulo maioris ecclesie Linc inter dominum Willelmum decanum et capitulum eiusdem ecclesie ex vna parte et Gilbertum abbatem et conuentum de Bello capite ex altera amicabiliter conuenit in hunc modum videlicet quod ipsi abbas et conuentus prefati de terris quas habent in parochia ecclesie de Brampton que ad ecclesiam de Cestrefeld tanquam capella pertinet et de adquisitis et adquirendis cultis et colendis ibidem inposterum omnimodis maiores decimas garbarum scilicet et fenorum et alias huiusmodi inter maiores decimas computandas eidem ecclesie de Brampton fideliter soluent in perpetuum et integre sine contradiccione non obstantibus litteris aliquibus a quocunque contra hec impetratis aut impetrandis De minutis autem decimis conuenit quod pro singulis vaccis suis in dicta parochia morantibus singulos denarios et pro quolibet centenario ouium duos solidos annuatim ad pentecosten dicte ecclesie fideliter soluent et sine contradiccione Et si quando minus habuerint minus soluent habito secundum hoc moderamine ita tamen quod non fiat fraus in vaccarum aut ouium amocione Tenentes autem dictorum canonicorum et famuli de parochia prenotata omnia sacramenta apud dictam ecclesiam tanquam parochiani percipient et eidem omnimodas decimas de bonis suis et oblaciones debitas soluent inperpetuum Et si quod absit contra hanc composicionem per dictos canonicos vel per aliquem de suis uentum fuerit in aliquo et ipsi legittime commoniti id non correxerint liceat decano Lincoln qui pro tempore fuerit resistentes et contradictores per censuram ecclesiasticam sine contradiccione qualibet compellere In quorum omnium robur et testimonium presenti scripto in modum cirografti confecto sigilla parcium appensa sunt sigilla scilicet decani et capituli parti que penes abbatem et conuentum sepedictos et eorundem abbatis et conuentus sigilla parti que penes dictos decanum et capitulum remanebit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter