utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740705

Charter
Charter Number: 02740705
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus de Rolueston salutem Nouerit vniuersitas vestra me concessisse et quietum clamasse de me et heredibus meis inperpetuum Willelmo Linc ecclesie decano et successoribus suis molendinum quod habui in villa de Cestrefeld cum quodam prato uicino stagno eiusdem molendini ex australi parte quod tenui de magistro Radulfo de Cestrefeld pro quatuor denariis annuis Scilicet et molendinum illud cuius vnam medietatem tenui et tenere debui in vita mea de dicto decano et successoribus suis pro quinque solidis annuis pro omni seruicio Et aliam medietatem tenui et tenere debui ego et heredes mei in feudo et hereditate de Willelmo de Wulfrikeby et heredibus suis pro duabus marcis annuis pro omni seruicio soluendis Ego autem pro me et heredibus meis corporale prestiti iuramentum quod nuncquam aliquid in dicto molendino vel prato vel eorum pertinenciis a prefato decano vel successoribus suis vendicabimus Et pro ista concessione et quieta clamancione dedit michi prenominatus decanus duodecim marcas argenti ad manus et preterea fecit michi et heredibus meis confirmari sigillo domini episcopi H secundi et suo tres partes molendini de Querendon quas de eodem decano et eius successoribus iure teneo hereditario pro duodecim denariis annuis pro omni seruicio soluendis Ad hec concessi pro me et heredibus meis sub dicto iuramento quod si dicte molendini de Querendon porciones a me vel heredibus meis aliquo tempore vendi debeant non vendentur alii quam dicto decano vel eius successori dum modo tantum pro eis dare velit quantum ab alio poterit optineri Et si decanus monitus dictas porciones sine difficultate et cauilacione emere noluerit licebit michi et heredibus meis sine contradiccione decani lapsa mense post monicionem factam comodum nostrum inde facere prout viderimus expedire Et in huius rei testimonium et robur presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino H Linc episcopo secundo Johanne presentore Ricardo cancellario Rogero de Bristollia Roberto de Wassingb capellanis magistris Willelmo de Linc Waltero de Well Petro de Hungaria Radulfo de Wareuill[] Willelmo de Winchecumb Petro de Keuermund magistro Roberto de Brincla canonicis Linc Henrico de Coleuill Galfrido filio Baldewin Willelmo de Wulfrikeby Simone de Bekening Galfrido de Moris Willelmo de Londoniis Willelmo de Ailesbiria clericis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter