utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740716

Charter
Charter Number: 02740716
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1253
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod in crastino sancte Margarete virginis anno domini mccliij in dedicacione capelle de Brampton adiacentis ecclesie de Cesterfeld eodem die facta per dominum Brendan Ardachadensem episcopum venerabilis patris Rogeri Conuentrensis ac Lychefeldensis episcopi suffraganeum proposuit Rogerus de Caua procurator domini H de Lexinton tunc decani Linc ecclesie predicte Cestrefeld ecclesie rectoris quod cum prefata capella ad predictam ecclesiam Cestrefeld matrem suam pertineat et eadem ecclesia quasdam oblaciones obuenciones ac quedam alia sicuti a membro in signum adieccionis annuatim percipiat ab eadem capella ne in posterum pretextu vel occasione talis dedicacionis vel facti quantum ad procuraciones archidiaconorum seu alia huc vsque inconsueta iuri ecclesie memorate vel predicti rectoris preiudicetur in aliquo vel pro temporis lapsu prescribatur pro iure domini sui dicti decani in scriptis appellauit presentibus domino Walk canonico Lychefeldensis ecclesie magistro Thoma de Bradford domino Rogero tunc decano Cestrefeldie Roberto capellano de Wyngerworth Rogero de Draiton Willelmo de Lameley Roberto et Stephano capellanis de Bramptona qui huic memorando signa sua apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter