utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740729

Charter
Charter Number: 02740729
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes presens scriptum uisuri uel audituri quod ego Hugo de Waleton accepi a venerabili viro Willelmo de Thornaco decano Linc sex acras terre arabilis in campo de Neubald illas scilicet quas Matheus de Hadersegh dedit ecclesie de Cestrefeld die dedicacionis eiusdem ecclesie Habendas et tenend michi de decano Linc in tota vita mea solummodo soluendo inde annuatim [dicto decano] dum vixero quindecim denarios ad tres terminos anni scilicet quinque denarios ad festum sancti Michaelis [et totidem ad] Purificationem beate Virginis et totidem ad Pentecosten Predictas uero sex acras tenebo sub hac forma quod nunquam eas alicui uel aliquibus tradam nec dabo nec aliquo modo alienabo Quoniam dictus decanus et successores sui habeant de illis sex acris cum pertinenciis plenam saysinam [in] obitu meo sine omni contradiccione heredum et successorum meorum Saluo michi croppo bladi existentis [in] illa terra tempore obitus mei per seruicium faciendum quantum pertinet ad terram inbladiatam [ego vero nullum] ius nec posse unquam habui uel habere potui dandi uendendi commodandi uel al[iquo alio modo aliandi] dictas sex acras quia nunquam mee fuerunt nisi de ista accepcione quam habui [ad firmam in vita] mea ut predictum est In huius uero rei robur et testimonium presens scriptum sig[illo meo confirmavi] Testibus Hugone de Linacra Petro de Brumenton Willelmo de Hw[itenton Jodano de Abe]tot Roberto fratre eius Johanne del Ho Waltero clerico Johanne de Pecco Stephano [filio Glay Richero] Iordano de Harperford Thoma de Derby et aliis Actum apud Cest[refeld die Mercurii] in crastino Assumpcionis beate Marie in anno gracie mcc tricesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter