utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740732

Charter
Charter Number: 02740732
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus Robertus filius Simonis de Brimeton salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie de Cestrefeld et Willelmo Linc ecclesie decano ac successoribus suis personis dicte ecclesie vnam bouatam terre in villa et teritorio de Tapeton cum tofto prato et omnibus aliis pertinenciis suis vbique infra villam et extra sine omni retenemento illam scilicet quam Robertus le Clop aliquando tenuit habend et tenend dicto decano et successoribus suis personis dicte ecclesie de me et heredibus meis libere quiete pacifice honorifice plenarie et integre cum omnibus pertinenciis suis libertatibus ac liberis consuetudinibus asiamentis communis ad eandem terram spectantibus in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omnibus secularibus seruiciis demandis consuetudinibus et exaccionibus inperpetuum Pro hac autem mea concessione ac confirmacione dedit michi dictus W decanus duas marcas argenti in gueresuma Ego uero et heredes mei predictam bouatam terre cum omnibus predictis pertinenciis suis warantizabimus ac defendemus ipsi decano et successoribus suis personis dicte ecclesie in perpetuum contra omnes gentes In cuius rei robur et testimonium presentem cartam meam sigillo meo confirmaui Dat apud Cestrefeld in anno gracie millesimo ducentesimo tricesimo nono Hiis testibus Petro filio Roberti de Brimeton Roberto de Wiuirton Roberto de Ednissouere Thoma fratre eius Petro filio Hugonis de Brinneton Thoma filio Radulfi de Bramton Symone de Lynacre Stephano filio Gladewini de Cestrefeld Richero filio Wlnat et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter