utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740747

Charter
Charter Number: 02740747
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1232
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit quod cum controuersia mota esset inter dominum W comitem Derb et Ricardum Bretun et Ricardum et Radulfum forestarium de Makoneya ex vna parte et dominum W decanum Linc ex altera parte de duabus assisis noue dissaisine de communis pasturis de quibus dicti Ricardus et Radulfus portauerant vnam assisam super dictum decanum et homines suos de Eyton et dictus decanus viceuersa portauerat aliam assisam super dictum comitem et homines suos de Makeneya et de Holebroc Tandem ita conquieuit inter eos amicabiliter die Veneris in crastino Natiuitatis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici sexto decimo per procuracionem domini Roberti de Esseburn senescaldi dicti comitis et vices dicti comitis in hac parte gerentis per litteras dicti comitis patentes et per procuracionem W de London et Thome Iuuenis vices dicti decani gerencium in eadem parte per litteras dicti decani patentes Scilicet quod dictus comes et dictus decanus in propriis personis perquirent quandam perambulacionem fieri per preceptum domini Regis inter maneria dicti comitis de Duffeld Makeneix et Holbroc et manerium dicti decani de Eyton et hoc fiet in proximo aduentu domini Regis apud Notingh Ita quidem quod dicti W comes et homines sui interim possint excolere terras illas in quibus seminauerant tempore istius conuencionis et blada sua asportare Et quod dictus decanus et homines sui de Eyton similiter possint interim excolere terras illas in quibus ipsi seminauerant dicto tempore huius conuencionis et blada sua asportare quousque dicta perambulacio facta fuerit Vterque vero de dictis comite et decano qui prius certior fuerit de dicto aduentu regio versus partes illas certificabit alterum per tempus competens ante dictum aduentum regium vt partes ibi tunc possint adiuncte occurrere ad dictam perambulacionem perquirendam nisi valetudine corporis vel alio casu vrgente inpediantur quin tunc possint ad illas partes accedere Et si talis casus inpediens tunc euenerit ille qui inpeditus fuerit bona fide tempore congruo et competenti premuniet alterum de inpedimento suo In huius uero rei robur et testimonium dictus W comes presenti scripto sigillum suum apposuit pro se ipso et pro predictis Ricardo Breton et Radulfo forestario qui huic composicioni consenserunt Hiis testibus domino W de Mungomery Oliuero le Foun Henrico de Chaddidesden Radulfo de Sorestoun Nicholao de Launcerton Ricardo de Aueingh Hugone de Linacr Thoma de Henouere Jordano de Dencby et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter