utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740749

Charter
Charter Number: 02740749
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter magistrum Robertum de Marisco Linc ecclesie decanum ex vna parte et Robertum de Horsel molendinarium ex altera videlicet quod idem Robertus habebit et tenebit ad firmam molendinum aquaticum dicti decani apud Eyton de dicto decano et suis successoribus a termino Purificacionis beate Marie anno gracie mccl nono vsque ad terminum viginti annorum continue sequencium Reddendo inde annuatim quadraginta et sex solidos et octo denarios ad duos terminos anni videlicet viginti et tres solidos ad Purificacionem beate Marie et quatuor denarios et viginti tres solidos et quatuor denarios ad festum sancti Jacoby Ita quod dictus Robertus de Horsel tam in lapidibus quam omnibus aliis dictum molendinum suo custu sustinebit excepto grosso meremio quod dictus decanus et successores sui de bosco suo de Eyton prout necesse uerit per visum et liberacionem balliuorum suorum dicto molendino inuenient Dictus eciam Robertus de Horsel ad dictum redditum suis terminis dicto decano et successoribus suis fideliter soluendum fideiussores inuenit videlicet totum homagium dicto decano in uilla de Eyton In cuius rei testimonium presenti scripto bifurcato tam dicti dominus decanus quam Robertus sigilla sua uicissim apposuerunt et dictus dominus decanus ad maiorem securitatem dicti Roberti sigillum capituli Lincoln vni parti huius scripti bifurcati que in custodia dicti Roberti residebat apponi procurauit Teste tota curia dicti domini decani de Parua Cestrea
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter