utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740753

Charter
Charter Number: 02740753
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus Linc[] ecclesie decanus salutem Nouerit vniuersitas vestra nos ratam et gratam habere concessionem quam Rogerus bone memorie Linc[] decanus predecessor noster fecit Willelmo de Rolueston[] nepoti suo de tribus partibus molendini de Querendon[] Soluendo nobis inde et successoribus nostris annuatim duodecim denarios pro omni seruicio in festo sancti Michaelis Hoc adiecto quod non licebit eidem Willelmo vel heredibus suis dictas molendini porciones alii quam nobis vel successoribus nostris uendere dum tamen pro eis tantum dare voluerimus quantum ab alio poterit obtineri Et si nos moniti dictas porciones si sine difficultate emere noluerimus licebit eidem Willelmo et heredibus suis sine contradiccione nostra lapso mense post monicionem legitime factam comodum suum inde facere prout viderint expedire Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus domino H Linc[] episcopo J precentore Ricardo cancellario Rogero de Bristoll[] Roberto de Wessingburg[] magistris W de Linc[] W de Well[] Petro de Hungria magistro Roberto de Brincla Simone de Bekering[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter