utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740755

Charter
Charter Number: 02740755
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1243
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus le Vauasur miles salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra quod cum magister Rogerus de Weseham Linc ecclesie decanus et ego molendinum de Querendon cuius quarta pars cum suis pertinenciis ad me et heredes meos spectare dignoscitur reedificari faceremus ego de bosco eiusdem domini decani apud Querendon ad reedificacionem dicte partis mee emi quandam partem meremii de mera voluntate et gracia sua Et ne ego vel aliquis alius nomine meo racione dicte empcionis mee ius in dictum boscum dicti domini decani possim aliquatenus uendicare processu temporis recognosco me pro me et heredibus meis vel assignatis nullum omnino ius in boscum habere prenotatum In cuius rei testimonium hoc scriptum sigillo meo roboratum memorato decano duxi conficiendum Dat[] anno gracie mccxliij die sancti Hugonis apud Linc Hiis testibus domino Ricardo de Pertehal milite Thoma Iuuene de Derb[] domino Fulcher de Irton[] milite magistro Nicholao de Stanford[] dominis Nicholao de Leg[] Rogero de Thorc clericis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter