utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740762

Charter
Charter Number: 02740762
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum anno gracie mcc septuagesimo quinto mota esset controuersia inter dominum Nicholaum de Oxonia perpetuum vicarium ecclesie de Wirk ex parte vna et fratrem Henricum abbatem de Derleg et eiusdem loci conuentum ex altera super decimis minoribus de terris quas iidem abbas et conuentus habuerint in parochia de Wirk prouenientibus Tandem in festo beati Gregorii pape anno supradicto interuentu proborum et legalium virorum talis composicio amicabilis interuenit Videlicet quod predicti abbas et conuentus ac ipsorum successores quamdiu dictas terras tenuerint et propriis sumptibus excoluerint pro bono pacis pro lana centenarii ouium cuiuscunque generis iij solidos et pro qualibet vacca cum vitulo i denarium quolibet anno infra octauas sancte Trinitatis prefate ecclesie de Wirk bona fide persoluent Et si quando minus quam c oues habuerint minus soluent Ita tamen quod in apposicione vel in amocione ouium ipsorum abbatis et conuentus obseruetur consuetudo archidiaconatus Derb pro rata temporis Pro aliis vero minutis decimis omnibus racione predictarum terrarum a prefatis abbate et conuentu soluendis infra predictum terminum xij denarios annuatim prestabunt Remissa tamen absolute dictis abbati et conuentui decima curtilagii Seruientes uero seculares conducticii sepedictorum abbatis et conuentus eisdem in predictis terris ministrantes sacramenta ecclesiastica in prefata ecclesia de Wirk percipient et omnimodas decimas oblaciones et obuenciones sicuti alii stipendiarii de parochia eidem ecclesie persoluent Si autem dictas terras vel aliquam ipsarum partem aliis tradiderint excolendas ipsi tenentes sicuti alii parochiani omnimodas decimas et oblaciones dicte ecclesie de Wirk debitas cum omni integritate persoluent Et si contigerit quod dicti abbas et conuentus aliquo anno citra predictum terminum in memorate pecunie solucione cessauerint licitum sit dicto vicario et eius successoribus qui pro tempore fuerint ipsos admonicione premissa ad solucionem dictorum trium solidorum et xii denariorum ac decime vaccarum et vitulorum sicut predictum est faciendam per censuram ecclesiasticam compellere non obstante aliquo ipsorum priuilegio a sede apostolica eis concesso si quod habeant quod suspendi non valeant vel excommunicari Et vt predicta rata permaneant et inconcussa inperpetuum dicte partes se predictam composicionem fideliter seruaturas corporali sacramento prestito firmauerint Et ad maiorem securitatem presenti scripto ad modum cirographi confecto alternatim sigilla sua vna cum sigillo officialitatis Couentrensis et Lychefeldensis apposuerint Hiis testibus magistris Johanne de Weston Roberto de Sancto Petro Ricardo de Morleya Willelmo de Henouere Hugone de Esseburne Philippo de Wirk clericis domino Rogero de Draycote clerico domino Willelmo Godmon capellano et aliis Dat apud Esseburn die et anno supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter