utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740763

Charter
Charter Number: 02740763
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum anno gracie mcc septuagesimo sexto suborta esset materia controuersie inter magistrum Oliuerum de Sutton decanum et capitulum Linc ac dominum Nicholaum de Oxonia perpetuum vicarium ecclesie de Wirk ex parte vna et fratrem Henricum abbatem de Derleg et eiusdem loci conuentum ex altera super decimis tam maioribus quam minoribus de terris quas idem abbas et conuentus habuerint in parochia de Wirk prouenientibus Tandem in festo beati Petri ad Vincula eodem anno interuentu proborum et legalium virorum talis composicio amicabilis interuenit Videlicet quod iidem abbas et conuentus ac eorum successores quamdiu predictas terras tenuerint et propriis sumptibus coluerint pro bono pacis pro lana centenarii ouium cuiuscunque generis iij solidos et pro qualibet vacca cum vitulo i denarium quolibet anno infra octauas sancte Trinitatis ecclesie de Wirk bona fide persoluent et si quando minus quam c oues habuerint minus soluent Ita tamen quod in apposicione et amocione ouium ipsorum abbatis et conuentus obseruetur consuetudo archidiaconatus Derb pro rata temporis Pro aliis vero minutis decimis omnibus racione predictarum terrarum a prefatis abbate et conuentu soluendis infra predictum terminum xij denarios annuatim prestabunt Remissa tamen absolute dictis abbati et conuentui decima curtilagii Saluis eciam dicto decano et ipsius successoribus decimis omnibus garbarum et feni ac molendinorum Seruientes vero seculares conducticii supradictorum abbatis et conuentus eisdem in predictis terris ministrantes sacramenta ecclesiastica in prefata ecclesia de Wirk percipient et omnimodas decimas oblaciones et obuenciones sicuti alii stipendiarii de parochia eidem ecclesie persoluent Si autem dictas terras vel aliquam ipsarum partem aliis tradiderint excolendas ipsi tenentes sicuti alii parochiani omnimodas decimas et oblaciones dicte ecclesie de Wirk debitas cum omni integritate persoluent Et si contigerit quod dicti abbas et conuentus aliquo anno citra predictum terminum in memorate pecunie solucione cessauerint licitum sit decano Lincoln qui pro tempore fuerit ipsos admonicione premissa ad plenariam ipsius solucionem per censuram ecclesiasticam compellere non obstante aliquo ipsorum priuilegio a sede apostolica eis concesso si quod habeant quod suspendi non valeant vel excommunicari Et vt predicta rata permaneant et inconcussa inperpetuum dicte partes se predictam composicionem fideliter seruaturas bona fide promiserunt Et ad maiorem securitatem presenti scripto ad modum cirographi confecto alternatim sigilla sua pro se et successoribus suis vna cum sigillo officialitatis Couentrensis et Lychefeldensis apposuerunt hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter