utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740767

Charter
Charter Number: 02740767
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1262
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus de Ferrariis comes Derbeie [salutem in domino Noueritis] nos pro animabus antecessoram nostrorum et nostra et successorum nostrorum concessisse remisisse et quietum cl[amasse pro nobis et here]dibus nostris inperpetuum deo et beate Marie et ecclesie Lincoln et decanis in eadem pro tempore exist[entibus totum ius et cla]mium si quod habuimus vel habere potuimus aliquo iuris titulo in aduocacione ecclesie de w[erkesword cum pertinenciis q]uam presenti scripto recognoscimus ad ius et proprietatem predicte ecclesie Lincoln et eiusd[em decani plenarie amodo] pertinere Volumus eciam et concedimus pro nobis et heredibus nostris quod dicta ecclesia Lincoln et e[iusdem decanus vbique et] per omnia vtantur omnibus iuribus libertatibus et consuetudinibus ad dictum decanatum pertinentib[us adeo bene libere et quiete] absque [im]pedimento vel calumpnia nostri vel nostrorum sicut melius et liberius vtebantur [temporibus Willelmi aui nostri et] Willelmi patris nostri comitum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duxim[us apponendum Hiis testibus] domino Thoma de Ferariis domino Roberto Folioth magistro Radulfo theshaurario Lychefeldensi domino Stephano de [myners domino Ricardo] de Herthill domino Petro Coudray magistro Johanne de Gringeley et aliis Dat apud Tuteb[yr xiij kalendas Decembris anno] domini mcc sexagesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter