utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740776

Charter
Charter Number: 02740776
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod quod ego Robertus filius Ade Wyne de Wirkesworth dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Rogero de Weseham Lincoln ecclesie decano totam terram meam cum omnibus redditibus meis et toftum meum capitale insuper et alia tofta mea omnia cum edificiis omnibus in eisdem consistentibus quo habui in villa et territorio de Wirkesworth anno regni regis Henrici filii Johannis vicesimo quarto ad festum Natiuitatis beate Virginis et tenui de ecclesia de Wirkesworth cum omnibus pertinenciis suis absque vllo retenemento mei vel heredum meorum Habendam et tenend eidem Rogero decano et heredibus suis vel assignatis inperpetuum libere quiete et pacifice de ecclesia predicta cum omnibus libertatibus liberis consuetudinibus et aysiamentis infra villam et extra Reddendo annuatim dicte ecclesie de Wirkeswrth nouem solidos videlicet ad festum sancti Martini tres solidos ad festum Annunciacionis beate Marie tres solidos ad festum sancti Johannis Baptiste tres solidos pro omni seruicio consuetudine et exaccione seculari Ego uero Robertus et heredes mei prefatas terras cum redditibus toftis edeficiis et omnibus aliis pertinenciis suis memorato Rogero decano et heredibus suis vel assignatis contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus et defendemus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto de Esseburne domino Jordano de Sniterton domino Hugone de Aton Sampsone capellano de Wirkesworth Johanne vicario de Esseburne Roberto de Weddenesleg Andrea de Derleg Henrico de Derleg Henrico de Cardull Thoma Juuene de Derbey et Rogero filio suo Henrico de Crumford Nicholao de Lancecumb Ricardo filio suo Willelmo de Hulton Ricardo Trusseloue Hamone clerico Ricardo clerico de Wirkesworth Henrico Brond et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter