utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740835

Charter
Charter Number: 02740835
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1274
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Nos Ricardus miseracione diuina Linc episcopus ordinamus quod vicaria ecclesie parochie de Magna Paxton et capellarum suarum de Parua Paxton et de Tolleslund consistat in decimis lane agnorum vitulorum curtilagiorum aucarum lini et lactis et redempcionibus earundem item in omnimodis oblacionibus altaris et in mortuariis que principalia uocantur et in decimis garbarum vnius carrucate terre de Bernesford que est monachorum de Sautre et in vna acra prati de dominico ecclesie iacentis in prato quod uocatur Michelmad et quod vicarius habeat pro manso suo aream illam que est ex parte australi cimiterii ecclesie prescripte iacentem iuxta terram Johannis de Harderishill et extendentem se in longum a regia strata occidentali usque ad regiam viam orientalem et quod conuenienter hac prima vice edificetur et claudatur expensis capituli nostri Linc quod quidem capitulum agnoscet omnia honera ordinaria et extraordinaria preter sinodalia que vicarius agnoscet et soluet et faciet similiter capellis predictis per ministros ydoneos deseruiri In cuius rei testimonium presentibus apponi fecimus sigillum nostrum Dat apud Bukeden sexto idus Iunii anno domini mcc septuagesimo quarto et Pontificatus nostri sextodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter