utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740839

Charter
Charter Number: 02740839
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Venerande religioso viro domino dei gracia abbati Sancte Crucis de Edinburgh et eiusdem loci conuentui N decanus et capitulum [] et paratam ad beneplacita voluntatem cum vere dilectionis augmento Licet ex tenore cuiusdam littere vestre quam nobis ex dudum transmisistis per quondam Adam dictum Staffri et Patricium tunc nuncios vestros collegeremus quod vos tunc vt ex relatu fidedignorum accepistis in dicta littera asseruistis quod Walterus de Chelhangre clericus qui de ecclesia de Paxton[] que vobis pensionaria est centum solidos percipere consueuit subtractus fuerat ab hac luce vos tamen tunc annuam pensionem xx marcarum vobis et eidem W per manus nostras debitam nobis dictam pensionem xx marcarum ad vtilitatem ecclesie nostre Linc[] emendam pro ducentis marcis vestri gracia per vestram prefatam litteram tam liberaliter quam curialiter optulistis Super quo vobis omnibus et singulis grates postmodum retulimus et ad huc referimus speciales Vos igitur tenore presencium corditer exoramus quatinus plenitudinem beniuolencie quam in hac parte erga nos tunc temporis habuistis nunc operis exibicione currialiter adimplentes dictam pensionem integram ac si prefatus W in ueritate vt credebatis de medio sublatus esset nobis et ecclesie nostre pro dictis ducentis marcis vendicionis titulo concedatis onus satisfaciendi prefato W si ad hue superstes est in dictis centum solidis annuis sibi a memorata ecclesia debitis quoad uixerit seu alias faciendi in hac parte gratum suum in nos penitus admittentes Si igitur viam istam que in effectu non est alia quam illa quam nobis tunc temporis vestri gracia curialiter optulistis volueritis acceptare transcriptum littere quam habetis super aduocacione seu patronatu dicte ecclesie et omnium munimentorum que super huiusmodi pensione habetis nec non et formam vendicionis seu quiete clamacionis quam nobis super ea iam facere prouideritis ac cetera queque que ad securritatem nostram in hac parte facere possunt nobis transmittere non tardetis per presencium portitores vt predictis omnibus visis et inspectis et habita aliquali deliberacione super illis ac demum que sigillanda fuerint sub sigillo optinentes dictas ducentas marcas vobis pro pensione predicta exsolui faciamus indilate loco nobis per uos alias nominato seu alias vobis de dicta pecunia satisfaciamus integraliter iuxta votum Velle igitur vestrum in hac parte in omnibus et per omnia nobis nunc distinte et aperte per nostrum si placet nuncium rescribatis Quoniam laboriosum est sicut sitis et non mediocriter sumptuosum et nobis et vobis sic pluries pro hoc negocio intermittere nuncios et cursores dictas si quidem ducentas marcas ex dudum propter dictam pensionem emendam promptas habuimus et ad huc habemus set nisi promissis vestris in hac parte celerius fidem dederitis dictum negocium quantum ad vos spectat ad effectum finaliter producendo [] prefatam peconiam in aliam vtilitatem ecclesie nostre conuertere concurabimus tempestiue Per secula longa valeatis Dat[] Linc[] die Mercurii proxima post festum beati Vincencii anno domini mcclxxx quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter