utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740842

Charter
Charter Number: 02740842
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Vniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint N decanus et capitulum Lincoln[] salutem in domino Noueritis quod cum abbas et conuentus Sancte Crucis de Edinburg nobis pensionem viginti marcarum a nobis eisdem debitam pro ecclesia de Paxton remiserint pro quadam pecunie summa quam ipsis abbati et conuentui numerauimus tradidimus et liberauimus premanibus Ita tamen quod nos dicti decanus et capitulum domino Waltero de Schelfham singuiis annis centum solidos quibus dicti abbas et conuentus tenebantur eidem quoad uixerit sicut consueuimus solueremus Nos presencium tenore concedimus et in verbo sacerdocii fideliter promittimus nec non et fide media arcius nos obligamus ex causa predicta ad soluendum predicto W de Schelfham dictam annuam pensionem centum solidorum tota uita sua pro memoratis abbate et conuentu ad terminos consuetos Et honus soluendi dictam pensionem dicto W quoad uixerit ut suprascriptum est presenti scripto in nos de communi consensu tocius capituli nostri suscipimus habito super hoc tractatu competenti et pensata utilitate nostra communi quam profitemur nos esse consecutos per remissionem annue prestacionis a dictis abbate et conuentu nobis factam ut dictum est Promittimus insuper dictos abbatem et conuentum contra dictum W et quemlibet nomine ipsius quoad dictam pensionem inperpetuum defendere et pro ipsis in dicta pensione dicto W in suo perpetuo respondere ipsos que abbatem et conuentum liberare a prestacione dicte pensionis nec non immunes liberos et indempnes contra dictum W et quoscunque alios nomine ipsius conseruare in futurum Mortuo vero dicto Waltero cessabit dicte solucio pensionis In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum commune capituli nostri apposuimus Dat[] die Ascensionis domini anno gracie mcclxxx quinto Hiis testibus magistro Nicholao de Heyham tunc decano Johanne Romano precentore Simone de Bambure cancellario Ricardo de Hortun thesaurario Ricardo de Lamor subdecano Johanne Huyc archidiacono de Bedefurd et aliis Dat[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter