utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740845

Charter
Charter Number: 02740845
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1285
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis presentem paginam inspecturis vel audituris Willelmus dei gracia abbas Sancte Crucis dehuiusque Edenesburg et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Ad vniuersitatis vestre noticiam peruenire volumus per presentes quod nos precedente in communi capitulo monasterii vestri in presencia omnium et singulorum confratrum nostrorum valde diligenti tractatu quamdam prestacionem annuam viginti marcarum de ecclesia de Paxtona Lincoln diocesis ex dacione et concessione felicis recordacionis quondam Hugonis secundi episcopi Lincoln nomine perpetui beneficii nobis debitam et per manus dominorum [] decani et capituli maioris ecclesie Linc solutam distancia locorum difficultate percepcionum et nichilominus vtilitate monasterii nostri predicti multipliciter ponderatis communi consensu nostro et vnanimi voluntate nostra quietam clamamus remittimus et quicquid iuris possessionis clamii in dicta pensione habemus habuimus et habere poterimus damus concedimus et hac presenti carta nostra pro nobis et successoribus nostris omnibus et singulis confirmamus predictis [] decano et capitulo et eorum successoribus qui pro tempore fuerint pro quadam summa pecunie quam iidem domini Nicholaus decanus et capitulum nobis in vrgenti necessitate domus nostre ad magnam vtilitatem eiusdem premanibus numerarunt fideliter et soluerunt quam quidem pensionem seu prestacionem annuam viginti marcarum de ecclesia predicta de Paxtona nobis huiusque debitam et solutam licebit dictis dominis [] decano et capitulo Linc penes se habere retinere et dicte pensionis vti retencione inperpetuum seu aliter de ea disponere pro sue beneplacito voluntatis Ita quod nichil iuris seu possessionis aut clamium aliud quodcumque nobis aut successoribus nostris decetero remaneat in eadem saluis centum solidis domino W de Schelpham quoad uixerit de ecclesia de Paxtona soluendis Et insuper quod nos omnia predicta fideliter faciemus obseruabimus et adimplebimus et quod in contrarium in nullo penitus veniemus nec per nos nec per alium fieri procurabimus in verbo veritatis et sacerdocii tempore confectionis presencium pro nobis et successoribus nostris promittimus et iuramus cartam predicti patris quondam Hugonis secundi quam penes nos habuimus de concessione sua predicta necnon et rescriptum dictorum [] decani et capituli obligatorium super dicte pensionis solucione nobis facienda dominis [] decano et capitulo predictis sursum tradentes ac omni iuri speciali et communi ac omnibus impetratis et impetrandis quantum ad omnia predicta totaliter renunciantes expresse Et si contingat quod aliquod rescriptum post litterarum presencium consignacionem alicubi inueniatur quod nobis ad dictam pensionem exigendam prodesse poterit et eis nocere volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod irritum et inane et pro non scripto habeatur nec per illud aliquod ius nobis tribuatur In quorum omnium testimonium et robur sigillum commune monasterii nostri comuni assensu omnium nostrum presentibus est appensum Hiis testibus Willelmo de Hadington tunc abbate Ada de Gedewrthe priore Gilberto de Bruuskze suppriore Ricardo de Carewath bursario Radulfo de Beil precentore Johanne de Smalham camerario Roberto de Thurolton celerario Nicholao de North Berewyk sacrista Johanne de Cardon elemosinario Petro de Strattona custode fabrice monasterii predicti canonicis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter