utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740859

Charter
Charter Number: 02740859
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1247
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi presens scriptum uisuri et audituri quod ego Ysabella Scot de Paxton in libera uiduitate mea concessi et quietam clamaui magistro Reginaldo de Batonia totam terram quam idem Reginaldus emit de Waltero Wakewo uiro meo et de magistro Roberto de Paxton de hereditate mea in campis de Paxton Tenendam et habend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel cuicumque assignare dare uel uendere uoluerit libere et quiete bene et hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium semper ad Pascha pro omni seruitio seculari consuetudine uel demanda Ego uero Ysabella et heredes mei warantizabimus prenominatam terram predicto Reginaldo et heredibus suis uel eorum assignatis contra omnes gentes imperpetuum Pro hac uero concessione et presentis carte mee confirmatione dedit michi predictus Reginaldus viginti solidos sterlingorum Vt autem hec mea concessio et quieta clamatio et presentis carte mee confirmatio perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Lacu Giliberto de Lacu magistro Hugone de Yrecestria Gileberto filio Johannis de Paxton Rogero de Touleslond Simone Lefthein de Touleslond Galfrido fratre eius Simone clerico de Paxton et multis aliis Actum anno regni regis Henrici tercii xxxii proxima die Lune post festum sancti Andree
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter