utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740865

Charter
Charter Number: 02740865
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1287
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus le Moygne de Parua Paxton remisi et quietum clamaui omnino pro me et heredibus meis [] decano et capitulo ecclesie Lincoln totum ius meum et clamium meum quod habui vel aliquo modo habere potui seu habere potero inperpetuum in tribus acris terre cum pertinenciis iacentibus in villa de Parua Paxtona scilicet quo Henricus de Gyueldene de Magna Paxton tenet de predictis [] decano et capitulo ecclesie Linc Ita tamen quod nec ego Galfridus Le Moygne nec heredes mei nec aliquis per me vel nomine meo decetero aliquod ius vel clamium in predictis tribus acris terre cum pertinenciis exigere vel clamare possimus inperpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Broughtone de Offord Dacy Willelmo de Lay de Magna Paxton Johanne de Lay de eadem Willelmo le Parker de Sutho Roberto de Bedeford de Parua Paxton Willelmo le Bret Galfrido de Bellafago Johanne de Luddington et aliis Dat apud Paxton die Veneris proxima ante festum sancti Pauli apostoli anno regni regis Edwardi quintodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter