utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740872

Charter
Charter Number: 02740872
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1203 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Robertus comes Leircestrie filius Petronille comitisse Leicestrie salutem Nouerit vniuersitas vestra me intuitu dei et pro salute anime mee et anime Lorette vxoris mee et pro animabus omnium antecessorum et successorum meorum dedisse deo et ecclesie beate Marie Lincoln[] et venerabili patri meo domino W Linc[] episcopo et successoribus suis in puram et liberam et perpetuam elemosinam sexdecim virgatas terre in villa de Thurmeston[] cum pertinenciis suis et cum capitali mesuagio meo in eadem villa et in augmentum escambii pro manerio de Leycestria assignati Et vt omnis rancor et indignacio versus me vel aliquem alium habita propter placitum motum inter predictum episcopum et me super manerio de Leycestria eternaliter sopiatur Vt autem hec donacio mea perpetuam habeat firmitatem eam sigilli nostri apposicione roboraui Hiis testibus domino P abbate Leicestrie magistro Johanne de Leycestria arehidiacono de Loueix magistro H de Gileuill[] canonico Lincoln[] domino T de Estleia tunc comitis senescallo domino P de Aubeny et Marchisio clerico fratre eius Oliuero de Aubeny Philippo de B Godefrido de Quatremares magistro W de Straueneby
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter