utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740897

Charter
Charter Number: 02740897
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1232
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimodecimo coram Thoma de Multon[] Willelmo de Raleg[] Roberto de Lexington[] et Radulfo de Norwico et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Iselefeud petentem et Willelmum decanum et capitulum sancta Marie Lincoln[] tenentes per Robertum de Harpeford[] positum loco ipsorum decani et capituli ad lucrandum vel perdendum de vna carucata terre cum pertinenciis in Merston[] Vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predietam terram cum pertinenciis esse ius ipsorum decani et capituli et ecclesie predicte et illam remisit et quietam clamauit de se et heredibus suis predictis decano et capitulo et successoribus eorum et ecclesie predicte imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia ipsi decanus et capitulum dederunt predicto Johanni sexaginta et quinque marcas sterlingorum Et si predictus Johannes vel heredes sui decetero aliquas cartas vel aliqua munimenta de predicta terra contra hunc finem proferant [] pro nichilo penitus habeantur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter