utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740912

Charter
Charter Number: 02740912
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1215
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Lincoln episcopus eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas uestra nos teneri dilecto filio nostro Marchisio de Albinico canonico Linc et successoribus suis [ca]nonicis prebende de Clifton ad soluendas annuas duas marcas argenti inperpetuum per manus balliui nostri de Stowa ad terminum sancti Michaelis in nundinis de Stowa in excambium molendini de Halecliue et piscarie cum pertinenciis suis que ipse Marchisius et predecessores sui tenuerant Reddendo nobis et predecessoribus nostris episcopis Linc tres marcas argenti que idem Marchisius nobis quieta clamauit Et hec acta sunt de consensu Rogeri decani et capituli Linc In huius igitur rei robur et testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Dat per manum Roberti archidiaconi Huntendonie apud Newercam viij idus Julii pontificatus nostri anno sexto Hiis testibus Rogero decano G precentore J subdecano magistro W filio Fulconis Thoma de Fiskerton Rogero cappellano Gileberto de Scartheburc magistro Waltero de Well Petro Bathonie canonicis Linc Petro de Wylton magistro Ricardo de Tingehurst clericis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter