utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740919

Charter
Charter Number: 02740919
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc episcopus salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra nos de assensu Rogeri decani et capituli nostri Linc concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Nicholao filio Rogeri duas bouatas terre et vnum toftum cum omnibus pertinenciis in Newerk que Eustachius filius Wynaldi de nobis tenuit et amisit per feloniam Habenda et tenend eidem Nicholao et heredibus suis iure hereditario inperpetuum libere et quiete bene et in pace integre et honorifice in omnibus locis et rebus ad terram illam pertinentibus reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim quinque solidos argenti pro omni seruicio ad nos pertinente videlicet ad festum sancti Andree apostoli quindecim denarios ad Pascha floridum quindecim denarios ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste quindecim denarios et ad festum sancti Michaelis quindecim denarios Quod ut ratum sit et firmum presenti carte sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri Linc duximus apponendum Hiis testibus Rogero decano Galfrido precentore Gilberto tesaurario Roberto Norhantonie Johanne Bedefordie Willelmo Bukynghamie et Roberto Huntingdonie archidiaconis Johanne subdecano Hugone archidiacono Stowe magistris Willelmo filio Fulconis et Ade de sancto Edmundo Rogero de Bristollia Roberto de Wassingburne Waltero Blundo Petro de Hungaria Petro de Bathonia et Petro de Cheuremunt canonicis Linc Oliuero de Chedneto clerico Dat per manum Thome de Fiskerton cappellani canonicorum Linc in capitulo Linc apud Linc pridie kalendas Aprilis pontificatus nostri anno vndecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter