utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740921

Charter
Charter Number: 02740921
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos fratres et canonici sancte Marie Lincolniensis ecclesie presenti scripto nos recordari significamus qualiter reclamatio Nicholai sacerdotis fratris et concanonici nostri aduersus episcopum nostrum Alexandrum in presentia nostra terminata fuerit Predictus siquidem frater noster Nicholaus reclamabat duas bouatas terre quas ecclesie de Scarlai quo est prebenda ipsius dicebat pertinere has uidelicet duas bouatas nostra interueniente prece suisque legitimis testibus adhibitis et iuramento confirmantibus benigne concessit episcopus ecclesie de Scarlai et Nicholao sibi et suis successoribus in prebendam solute et libere et quiete in eternam possessionem habend et tenend in franco seruitio per quinque solidos reddendo per annum pro omni seruitio Sicque omni sedata controuersia testes aduocati sunt quorum nomina subscribuntur Hunfridus subdecanus Jordanus thesaurarius Robertus archidiaconus [] Willelmus filius Osberti archidiaconus Robertus archidiaconus Legrecestrie Willelmus archidiaconus Norhantonie Henricus archidiaconus Huntondonie Wigerus sacerdos Alexander sacerdos Eurardus sacerdos Gilebertus sacerdos filius Ricardi archidiaconi Baldricus Alexander de Saccum Uill Robertus Foliot Gilebertus sacerdos de Fulestou magister Reinaldus Radulfus de Cadomo Rogerus nepos Odonis Rogerus de Almaria Gerardus Paganus Geruasius Robertus de Colingburn Willelmus de Baiocis Robertus [fi]lius constabularii Willelmus de Dalbi Alexander Malebissa Adeldredus abbas de Reresbi Geruasius abbas de Luda Walterus abbas de Kirkesteda Ricardus abbas [] defridus abbas Gerold Gilebertus sacerdos de Sempingham Osmundus sacerdos et canonicus Legrecestrie Gosbertus canonicus Legrecestrie Radulfus sacerdos de Scarlai Sarlo sacerdos [] na Radulfus sacerdos de Blabi Willelmus persona ecclesie de Dalbi Johannes cl[eric]us de Scarlai Odegrimus clericus de Scarlai magister Hugo Barre Hugo de Stratford []dalm Ricardus Malban miles Templi et Adam miles Templi et Walterus dapifer de Mundeuill Gislebertus de Nouilla Hugo constabularius Radulfus de Aluers Aldanus Dust de Scarlai Robertus filius Alnodi de Scarlai Osuff de Scarlai Godwinus et Tord filius Edric de Scarlai Grifin de Bestorp Ricardus de Bestorp Lefuuinus filius Fegge de Bestorp Rogerus de Gre[t]tona Suanus de Grettona Walterus de Grettona
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter