utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740926

Charter Number: 02740926
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinto coram Roberto de Ver comite Oxonie Martino de Pateshull Radulfo Harenge Stephano de Segraue Thoma de Haidene iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hugonem Lincolniensem episcopum petentem et Robertum Haldein tenentem de quatuor uirgatis terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis in Bannebiry Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognouit totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis esse ius ipsius episcopi et ecclesie sancte Marie de Lincoln Et pro hac recognitione et fine et concordia idem episcopus concessit ipsi Roberto totam predictam terram cum pertinenciis excepta vna uirgata terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet una uirgata et duabus rodis terre cum pertinenciis quas Willelmus Baro tenuit et dimidia uirgata terre cum pertinenciis quam Adam Puke tenuit que uirgata terre et dimidia et due rode terre cum pertinenciis remanent ipsi episcopo et successoribus suis et predicte ecclesie Lincoln quiete de ipso Roberto et heredibus suis in perpetuum Et predictus Robertus et eius heredes tenebunt totum residuum tocius predicte terre cum pertinenciis de ipso episcopo et successoribus suis et predicta ecclesia Lincoln in perpetuum Reddendo inde annuatim uiginti solidos sterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Natale quinque solidos ad Pascha quinque solidos ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos pro omni seruicio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter