utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740928

Charter
Charter Number: 02740928
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi quod ita conuenit inter venerabilem patrem dominum Ricardum dei gracia Lincoln episcopum ex vna parte Et [H]ug[o]nem le Ferun de Bannebur ex altera die Mercurii proxima ante festum sancte Trinitatis anno domini mccl nono videlicet quod idem venerabilis pater dominus Ricardus Linc episcopus concessit ac dimisit predicto Hugoni le Ferun duas uirgatas terre que molendinis de Bannebur solebant adiacere cum pratis et pasturis ad dictas uirgatas terre pertinentibus ad terminum vite venerabilis patris domini Ricardi Linc episcopi pro quadraginta solidis legalium esterlingorum annuatim soluendis ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Johannis Baptiste decem solidis ad festum sancti Michaelis decem solidis ad Natale domini decem solidis ad Pasca decem solidis Illas scilicet duas uirgatas terre que prius predesscessoribus suis duas marcas annuatim reddere solebant Habendas et tenend illas duas uirgatas terre cum placea adiacente pratis et pasturis et omnibus libertatibus aysiamentis infra villam et extra ad dictam terram pertinentibus libere quiete integre et absolute per predictum redditum usque ad terminum suprascriptum Et si in vita venerabilis patris predicti domini Ricardi Linc episcopi de predicto Hugone humanitus contingat predicta terra cum prato et placea adiacente et omnibus aliis pertinenciis suis ad venerabilem patrem predictum Ricardum Linc episcopum absolute et integre reuertetur In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto tam venerabilis pater dominus Ricardus Lincoln episcopus quam prefatus Hugo le Ferun sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Roberto de Clere tunc constabulario de Bannebur Henrico de Hornile clerico Symone de Sanford Johanne Gerard Waltero Wit Thoma Scot Ricardo Eadmund Roberto Godefr Stephano Tranail Gilberto Halthein clerico Ricardo le Neir clerico et allis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter