utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740931

Charter
Charter Number: 02740931
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia [] tem in domino Nouerit vniuersitas uestra nos intuitu dei de assensu et uoluntate dilectorum filiorum Willelmi decani et capituli nostri Linc concessi [] et hac presenti carta nostra confirmasse dilectis in Christo filiis monialibus de Stodleg decimas subscriptas in parochia ecclesie de Beckel que de earum aduocacione est per proprios seruientes suos colligendas et in communes usus earum nomine beneficii perpetui conuertendas simul cum minutis decimis de curia earundem scilicet decimas garbarum quinque hydarum terre de feodo dominorum de Sancto Walerico in villa de Horton cum decimis feni spectantibus ad easdem quinque hydas Item decimas tercie ga[rbe] duarum hydarum de dominicis que fuerunt Roberti de Bosco et Johannis filii Alexandri in villa de Esses cum decimis feni spectantibus ad easdem duas hydas Item omnes decimas garbarum unius carucate terre quam dicte moniales hactenus excoluerunt de assartis in eadem villa de Esses ita quod si dicte moniales decetero aliquod nouum assartum in parochia predicta redegerint in culturam soluant inde decimas ecclesie memorate Saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln ecclesie dignitate Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri duximus apponendum Hiis testibus magistris Willelmo de Beningwrd Amauricio de Bugeden et Ricardo de Wendouere Willelmo de Wynchecumb Ricardo de Oxon et Thoma de Askeby canonicis Linc Roberto de Bollesouere capellano magistro A de Arundell et Galfrido de Morys clericis Actum apud Middelton quarto kalendas Decembris pontificatus nostri anno vicesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter