utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740939

Charter
Charter Number: 02740939
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1163 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus dei gracia abbas Egnesehame totusque conuentus vniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem Nouerit dilectio uestra dominum Adelelmum Linc ecclesie decanum uniuersumque capitulum eiusdem ecclesie nobis concessisse et perpetuo assignasse ecclesie nostre de Egnesehame processionem totius archidiaconatus Oxenefordie sicut eam ex liberalitate uenerabilis memorie Alexandri episcopi et eiusdem successoris domini Roberti Lincoll ecclesie in sollempnitate Pentecosten obtinuisse dinoscimur hac interposita distinctione quod ecclesia Linc cuius nomine eam adepti sumus duas partes oblationis argenti scilicet et quicquid oblatum fuerit in auro in pannis sericis cortinis et uestimentis paraturis ornatis integre annis singulis percipiet Tercia uero pars oblationis uidelicet argenti cum aliis oblationum beneficiis ad usus nostri monasterii reseruabitur Et ut huius beneficii uel distinctionis memoria nulla debeat obliuione deleri nulla possit etate quolibet modo infirmari prefatus A decanus totumque capitulum Linc ecclesie donationem istam et rem gestam carta sua nobis confirmauit et sigilli sui munimine corroborauit Nosque id ipsum contestamur et ne in irritum uel in dubium de cetero ualeat reuocari capituli nostri sigillo communimus tali cautione ascripta ut abbates huius monasterii sibi canonice succedentes super hac re ipsis sacramenti relligione obligentur sicut iamdictus abbas G se illorum obligauit capitulo saluis in omnibus supradictis utriusque partis oblationum beneficiis Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter